Nequaquam ita est, Caesar: nam quum omnia deorum sint, nulla re
indigent, quo stultius est credere eos fumo uesci atque nidore sacrarum
carnium, quibus affatim nectar et ambrosia suppeditantur; uerumtamen
incredibilem capiunt uoluptatem ubi facultas inciderit in quempiam dignum
suo arbitratu beneficia conferre, haud temere concęptis hominum uotis aut
nuncupatis acquiescentes: siquidem imprudens mortalitas plęrumque solet
optare quę sibi impetrata mox calamitosa forent. Etenim opes, honores,
magistratus, imperia non secus ac teterrimam pestem iis, quos a recto
bonoque transuersos improbitas egit , proiiciunt, quo semper
inter curas et pericula uersantes inquietos et insuaues dies perferant;
quibus uero de nefandis cupiditatibus agere triumphum contigit, eos bonis
longe beatoribus ditant: paruo contentos faciunt ac lęta ualitudine
prosequuntur, adduntur ingenuę disciplinę multaque ac uaria rerum humanarum
et diuinarum cognitio, qua prorsus uera sapientia mortales arctissimo diis
amicitiae uinculo glutinantur; his accedunt uxor morigera
liberique sospites cum nepotibus mores parentum ęmulantes; hę sane
firmissima bonorum omnium et pręcipue sapientum persuasione diuitiae maximę
sunt ac uera fęlicitas humana. Ac mihi quidem uidetur mortalium uitę
condicio nauigationi perquam similis esse, quę duobus fere
generibus nauigiorum perficiatur. Quidam admirati turritas naues bellicisque
machinis instructas undique uariis picturis puppes ornantibus ingentem illam
molem, quę sibi ipsi oneri est, aegerum sulcaturi conscendunt:
tum confestim scopulorum uitatis muricibus in altissimum pelagus abducuntur:
ibidem quantum imbre madescant, quam uehementibus exagitentur tempestatibus,
quam terribiliter balenas et orcas extimescant, quantas calamitates et
miserias patiantur, nemo satis explicare pro atrocitate rei potest: an
quicquam usque adeo firmum atque munitum uel natura uel hominum industria
fecit, quod stridentes illę procellae ac decumani fluctus non quassarent,
disiicerent, demolirentur? Quanto satius angusto myoparone margines radere
terrarum, qui quodlibet foramen tutissimus portus est: nullam
saeuitiam truculentissimae tempestatis alligati funiculo non rident, quum
sępe naues enormis magnitudinis in littore quatuordecim subnixę anchoris
conuellantur. Quę, malum, dementia est putare iucunda corruscum auro,
argento, gemmis, uestibus fulgentem auidissimo uentri quęsitas opes
ingerere, stipatusque gregibus barbarorum per ceruices domitorum populorum
incedere, et ad singula momenta pauitare? nisi forte uenenum in
auro poculo suauius arbitreris, et auide puerorum in morem
absinthii plena cimbia, oris melle dumtaxat illitis exhaurienda contendas.
Omitto iamque neque cibus pro uoluptate, nec iter pro
auctoritate, neque bella pro iudicio suscipiantur: quum te putas maxime
uiuere, praeceps ad mortem concitatissime raptaris. Quid commemorem
Alexandri Pheręi miseram erga suum corpus diligentiam? Quid infęlix et
abominantum regis Massinissę custodia suae uitae commentum recenseam?
quorsum attinet solitudines Mithridatis et anthidota referre partim a tua
memoria remota, partim hoc tempore non satis apud te ponderis habitura, quam
oculorum sensu non cernantur, cui te maiorem auctoritatem quam animi iudicio
tribuere nuper indicasti? Ecce Plutonem aspice, qui licet deus inferorum et
princeps uastissimi Tartari nigris tenebris ac tetra mucidaque caligine sit
amictus, ad haec quamuis Herebi, Terrę, Stygis, Acherontis,
Cocyti, Lethes maxima pariter et horrenda sobole Demomorgonisque tota
muniatur prosapia , qui peruigilibus excubiis faces et colubros
circumgestantes nullum locum in tota regia, quam uastissima est,
nullum angulum, nullam cellulam armariumque non attentissima cura
perscrutantur: attamen, dum hos audit, alios aduocat, alios
dimittit, nec ocium a laboribus nec intermissionem potest a curis impetrare.
Quantum aestuasse dicitur Herculis et Thesei descensu maxime ob pertractum
Cerberum? quam ingentibus deinde machinis Heracleoticum ac reliquos hiatus
obstruxerit? Sępe uidimus terra sternutante pallescentem trepidantemque
necubi per testudines triplicibus cameris fornicatas forte dehiscentes radii
solares irrumperent. Idcirco mira festinatione parantur ad tales casus in
locis oportunis oportuna remedia: cernuntur passim plutei,
suscudes , trabes, pilę, scapi, fornices, antes ,
impagines, tympana, transuersaria, tigni aliaque insuper quotidie noua
fabricantur nunquam cessantibus operariorum familiis. An credis parum
terreri praesidem umbrarum auaritiae cuniculis ne refossum baratharum prędae
uastationique cupidissimę mortalitatis pateat? anque olim (ut
fama est) ligonum sonitus ab Indis et Arimaspis exaudeisbantur
magna Diis anxietate. Sed Herodotus belissimus rerum
nouarum architectus omnem istiusmodi metum abstulit, quum nunciasset a
tellure ob affinitatem, quę illi cum Plutone est, hic Gryphes,
illic formicas Molossi canis magnitudine ad custodiam auri procreatas,
quibus pertinaciter a nefaria cupiditate mortales ex
Mirmeciis et Hippogeis arcerentur; propter quam
merita insignis Herodoto figmentaria sella super omnes
logodedalos erecta est. Sed uehementer alia Ditem expectatio
perurit. Ad latus Nigritarum decliues campi sunt haud magno negocio
penetrabiles: ibi omnis metalli uenae plurimę, praecipue tamen auri solis
ardoribus depurgati, gens autem simplex, nuda, citra uanas cupiditates in
specubus, naturę tantum inseruiens agit. Istuc olim uenturum Tiresias uates
praedixit ex ultimis Europae finibus hominum genus inhians auro perinde ac
summo bono superata siti aestuque torrentissimo ac mortiferis ictibus
animalium: hi quidem obsequentes auaritię et usquequaque mancipati cęco
amore cęca telluris uiscera laceraturi numquam conquiescent quoad uel omnes
interierint, uel aulam hanc principis inferorum in admodum abdito reconditam
hiatu detexerint; unde quum scelera omnia grauissime uindicentur:
nimirum cupidis Pluto non immerito succensus in auaritiam longe atrocius
animaduertit.